THE CREATIVE COMMUNIST CABALA

Regvlae Contexendi Symphonias      

I. Prima regula est quod principia uniuscuiusque cantilenae debent incipere per concordantias perfectas per unisonum, scilicet et suas compositas aut per quintam et suas quae, suavitate sua, perfectis ascribitur. Verum haec regula potius est arbitraria quam necessaria: plerumque enim incipiuntur cantilenae a consonantiis non perfectis.
II. Secunda regula est quod duae perfectae eiusdem speciei non possunt simul ascendendo vel descendendo immediate poni.
III. Tertia regula est quod inter duas perfectas eiusdem generis consonantias diversis vel consimilibus motibus intensas (aut remissas) una imperfecta, ut tertia vel sexta, debet media constitui, aut etiam plures.
IV. Quarta regula est quod plures perfectae et dissimiles consonantiae ascendentes vel descendentes possunt constitui: ut quintam post unisonum, octavam post quintam.
V. Quinta regula est quod duae perfectae concordantiae similes possunt immediate poni, modo dissimilibus procedant motibus: ut si octava in acutum protendatur, altera octava in grave remittatur et e contrario; et ita de quinta.
VI. Sexta regula est quod tenor, cantus et gravis debent invicem esse contrariae in motu: ut si cantus ascendat, tenor descendat et e contrario; quae regula potius est arbitraria, nam saepe simul ascendunt aut descendunt.
VII. Septima regula est quod ex sexta in octavam, item ex tertia in quintam, unisono in tertiam, et e contrario, suavissimus est transitus per contrarios cantus et tenoris motus. Item ex sexta minori in quintam alterius partis motu, altera in immobili manente. Idem de compositis illarum intellige.
VIII. Octava regula est quod cantilenae finis in consonantia perfecta terminari debet: nam finis est, in unaquaque re, perfectio.
Discordantia non potest esse in semibrevi aut brevi celeriter transeunt, possunt quandoque discordantiam admittere.

[http://www.maurolico.it/Maurolico/opera.html?path=9.1.3]

[http://museomaurolico.it/]